- CIRCENSES Ludi
- CIRCENSES Ludicertaminis curulis genus erat, in honorem Consi, consiliorum Der institutum, ita dictum, quod in Circo perageretur. Horum 7. erant, ut ex Varrone Gellius, l. 3. c. 10. notat. öaeterum de Circo, de pompâ, ludisque Circensibus videndus est, Dionys. Halicarn. l. 7. et Solin. c. 45. ubi plura notavit Salmas. quae ad eorum eplicandam Historiam pertinent. Scripsit de Circensibus ludis et peruliarem librum Casaubonus, cuius ad Suetonium et Athenaeum meminit, sed hactenus editus non est. Nic Lloydius. Aliis dicti Romani, ob antiquitatem suam, utpote ab ipso Romulo instituti: item Magni, tum ob impensas ingentes ac celebritatem, tum quod in honorem magni illorum Dei Neptuni, quem Consum, velut consiliorum praesidem, appellabaut, celebrati solebant. Quod enim in Cereris honorem illos exhibitos sunt qui doceant, id inde ortum, quod Cereales ludi in Circo quoque habiti: In Solis quoque illos institutos qui contendunt, pompam Circensem cum ludis Circensibus confundunt. Cum enim decursio equestris equorumque pompa inter praecipuas festivitatis huius ceremonias fuerint, illa in honorem Neptuni, qui equitandi inventor artis Ι῞ππιος dictus est, ab Euandro primum instituta; dein a Romulo, quod huius Dei consilio in ludis illis Sabinae raptae, restaurata: ista in Solis honorem celebrata est. Unde duûm generum equi in Circum adducti leguntur, Πομπικοὶ, qui spectaculi solum causâ producebantur, et hi Soli dicati erant: Unde de talibus legimus in Sacris 2. Reg. c. 23. v. II. superstitione ad Iudaeos derivatâ a Persis, apud quos celebris inprimis Equus Solis: et Δρομικοὶ, quibus ad decursiones utebantur, primô earum Neptunô inventore. Habebantur autem hi Ludi ptimum in Tiberina insul. nollô ad id certô constitutô locô, sed ab altera parte tiberis pro meta erat, ab altera enses ponebantur, teste Serviô: donec Tarquinius Priscus Circum Maximum erexit, Liv. l. 1. c. 35. Exercitationum in iis genera varia: Prima erat pugna, cum pugnis, caestibus, gladiis, fustibus, hastis, pilis similibusque armis certabatur: quo et Gladiatura spectabat, et certamen cum bestiis etc. Altera cursus: Tertia saltatio: Quarta iaculatio discorum, sagittarum, telorum omniumque armorum cuiuscumque generis, quae longe proiciuntur: et hi ludi erant fere pedestrium. Quinta decursio equestris: Sexta eaque primaria aurigatio, i. e. certamen bigtarum aut quadrigarum inter duas primo factiones, Albam et Russam; postea inter 4. Prasinam, Venetam, Albatam et Russam, vide supra in voce Aurigatio. Septima Naumachia, seu navale certamen, quum in mati, fluvio, stagno, lacu, forma navalis pugnae repraesentabatur. Pompa vocabatur totus ille apparatus, qui ludicro certamini praemitti solebat: In ea Deorum imagines et nobiles matronae carpentis suis vectae, clarorum item virorum ae Imperatorum circumferebantur statuaae, vide infra Lauratum; equi item ostentationi deducebantur etc. praecedentibus ordine pueris puberibus, de quibus vide infra, in voce Ludii. Ovid. l. 1. de Arte Am. v. 147.At cum pompa frequens certantibus ibit ephebis etc.Hâc procedente favor, studia etc sponsiones spectatorum, huic vel illi factioni addictorum, se exserebant etc. Ludos porro Regesinitio, dein Consules ediderunt: creatis postea Aedilibus, horum id munus fuit, Curulium inptimis, namque Plebeii ludos plebeios curabant. Sed et ad Praetoriws urbani officium pertinuit, signum mittendis quadrigis dare: quô bellis forte occupatô atque absente, dictus Dictator fuit, qui vices eius subiret. Tandem omni Rei publ. potestate in unum translatâ, Imperatores id munus sibi sumpsêre, ut ex Suetonio, Historicisque sequentibus videre est, vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. sect. 3. c. 6. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 4. et 5. cum Thom. Dempsteri Paralipom. et infra de Circo. His ludis Graecorum Olympici ac Gymnici respondebant. Verum, Circenses Olympiae, a Circensibus Romae, qua inre discreti fuerint, vide apud Salmas. ad Solin. p. 915. De Circensium insania ita Lactantius, l. 6. c. 20. Circensium quoque Ludorum ratio quid aliud exhibet, nisi levitatem, vanitatem, insaniam. Tantô namque impeiu concitantur animi in furorem, quantô illic impetu curvitur, ut iam plus spectaculi exhibeant, qui spectandi gratiâ veniunt, cum exclamare, et efferri et exilire coepcrit. Et generatim, Spectaculis neminem interesse potuisse, sine animi passione, ira, dolore, bile, furore, concussione Spiritus, pulchre inducit mirus argumentandi Artifex Tertullianus, de Spectac. c. 15. qui sequentic. Circi praecipue insaniam mirô acumine proponit et exagitat. Duravit autem 15 furot, usque ad extrema Rei Romanae tempora, ut ex optimo castigatore Salviano patet. Vide quoque Onuphrium de Circo, Desid. Heraldum, Iacobum Pamelium, Ludovic. de la Cerda, Commentar. ad Tertullianum, Apologet. c. 38. Iul. Caesarem Bulengerum, alios: De proeliis vero, factionibus Circensium Agitatorum Populique studio, ut et aliis hûc pertinentibus hîc passim, inprimis in vocibus, Agitatores, Factio, Missus, Pannus etc. De Circensi Ludicro, in necem Chriftianorum, a Neroneedito, vide Tacitum, l. 15. Annal. c. 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.